Мегаобучалка Главная | О нас | Обратная связь  


De magistratibus Romanorum




Principātus magistratuum Romae in manĭbus consŭlum erat. Consŭles erant magistrātus annui; consulĭbus erant imperium et potestas; praeterea consul erat judex et pontĭfex maxĭmus. Consul jus vitae necisque habēbat. Item ordinarii magistrātus alii erant. Praetor jus inter cives dicēbat. Quaestōres aerarium curābant. Censor censum agēbat. Postea autem officium censōris erat etiam peccāta civium contra bonos mores notāre atque senātum legĕre. Aedīles curam aedium, postea curam ludōrum denĭque curam annōnae habebant. Extraordinarii magistrātus Romae erant dictātor, magister equĭtum, decemvĭri, tribūni milĭtum consulāri potestāte.

 

De judiciis publicis

Judicia publĭca in republĭca Romāna haec erant. Si quis a consŭle per quaestōrem parricidii vel per duumvĭros perduelliōnis capĭtis condemnabātur, is lege Valeria de provocatiōne ad popŭlum provocāre potĕrat et tum ejus res comitiis centuriātis agebātur. Comitiis centuriātis reus aut absolvebātur aut condemnabātur.

Si quis a magistrātu mulctae condemnabātur supra, quam lex Aternia Tarpeja permittēbat, id est supra, quam duae oves et triginta boves vel tria milia assum et viginti, condemnātus etiam ad popŭlum provocāre potĕrat et tum comitiis tribūtis reus aut absolvebātur aut certae mulctae condemnabātur.

Postea judicia publĭca ad quaestiōnes perpetuas perveniēbant. Prima quaestio perpetua ex lege Calpurnia de pecuniis repetundis anno sexagesĭmo quarto (ab U. c.) constitūta est.

Deinde eōdem saecŭlo secundum leges Iulias et Cornelias questiōnes perpetuae constitūtae sunt, quae de aliis criminĭbus judicia commitēbant, uti de crimĭne majestātis, de adulteriis, de sicariis et veneficiis, de parricidio, de peculātu, de ambĭtu, de annōna et cetĕris criminĭbus.



Publicōrum judiciōrum quaedam capitalia sunt, quaedam non capitalia. Capitalia sunt, ex quibus poena mors aut exsilium est, hoc est aqua et igni interdictio.

Codicillus

Lucius Titius Sejum et Maevium, libertos suos, aequis partĭbus herēdes scripsit. Deinde codicillis ita cavit: Lucius Titius Sejo, herēdi suo, salūtem. Maevium, libertum meum, quem in testamento pro parte dimidia herēdem institui, eam partem hereditātis veto accipĕre; in ejus locum et partem Publium Sempronium herēdem esse jubeo.

 

Jus civile et jus gentium

Omnes popŭli, qui legĭbus et morĭbus reguntur, partim suo proprio, partim commūni omnium homĭnum jure utuntur.

Nam jus, quod (quisque) popŭlus ipse sibi constituit, id ipsīus civitātis proprium est vocaturque jus civīle, quasi jus proprium civitātis.

Quod autem naturālis ratio inter omnes homĭnes constituit, id apud omnes popŭlos custodītur vocaturque jus gentium, quasi eo jure omnes gentes utuntur.

Popŭlus ităque Romānus partim suo proprio, partim commūni omnium homĭnum jure utĭtur. (Gajus)

 

De decemviris

Anno ante aeram nostram CCCCLIII Romāni tres viros legum cognoscendārum causā in Graeciam misērunt. Hi primum Athēnas ad Solōnis leges describendas venērunt. Tum in alias Greciae civitātes ad leges, mores, institūta cognoscenda iter fecērunt. Post legatōrum redĭtum proxĭmo anno decemvĭri legĭbus scribendis creāti sunt. In his fuit Appius Claudius, vir magnae auctoritātis et probitātis. Leges in XII tabŭlis inscriptae sunt. Anno CCCL itĕrum decemvĭri ad rem absolvendam creāti sunt. Proxĭmo anno decemvĭris munus abrogātum est, quod in legĭbus scribendis severiōres fuĕrant.

 

De fontibus juris Romani

Jus popŭli Romāni constat ex legĭbus, plebiscītis, senātus consultis, constitutionĭbus princĭpum, edictis eōrum, qui jus edicendi habent, responsis prudentium. Lex est, quod popŭlus jubet atque constituit. Plebiscītum est, quod plebs jubet atque constituit. Plebs autem a popŭlo eo distat, quod popŭli appellatiōne universi cives significantur; plebis autem appellatiōne cetĕri cives sine patriciis significantur. Sed postea lex Hortensia lata est, qua plebiscīta universum popŭlum tenēbant; ităque eo modo legĭbus exaequāta sunt.

Senātus consultum est, quod senātus jubet atque constituit: idque legis vicem obtĭnet.

Constitutio princĭpis est, quod imperātor decreto vel edicto vel epistŭla constituit.

Edicta sunt praecepta eōrum, qui jus edicendi habent; jus autem edicendi habent magistrātus popŭli Romāni. Sed amplissĭmum jus est in edictis duōrum praetōrum, urbāni et peregrīni, quorum jurisdictiōnem in provinciis praesĭdes eārum habent; item in edicto aedilium curulium.

Responsa prudentium sunt sententiae et opiniones eōrum, quibus permissum est jura condĕre. Si sententiae eōrum omnium in unum concurrunt, id, quod ita sentiunt, legis vicem obtĭnet; si vero dissentiunt, judĭci licet (quamlĭbet) sententiam sequi; idque rescripto divi Hadriāni significātur. (Gajus)

 

In jure cessio

1. In jure cessio hoc modo fit: apud magistrātum popŭli Romāni, velut praetōrem, is, cui res in jure cedĭtur, rem tenens, ita dicit: "Hunc ego homĭnem ex jure Quiritium meum esse ajo". Deinde postquam hic vindicavĕrit, praetor interrŏgat eum, qui cedit, an contra vindĭcet. Quo (eo) negante aut tacente tunc ei qui vindicavĕrit, eam rem addīcit. Hoc fiĕri potest etiam in provinciis apud praesĭdes eārum. 2. Plerumque tamen mancipationĭbus utĭmur: quod enim ipsi per nos praesentĭbus amīcis agĕre possŭmus, hoc non interest nec necesse (est) cum majōre difficultāte apud praetōrem aut apud praesĭdem provinciae agĕre (Gajus).

 

De jure personarum

1. Omne jus, quo utĭmur, vel ad persōnas pertĭnet vel ad res vel ad actiōnes. Prius videāmus de persōnis. Summa divisio de jure personārum haec est, quod omnes homĭnes aut libĕri sunt aut servi. Rursus1 liberōrum homĭnum alii ingenui sunt, alii libertīni.

Ingenui sunt, qui libĕri nati sunt; libertīni, qui ex servitūte manumissi sunt (Gajus).

2. Est autem manumissio de manu missio, id est, datio libertātis: nam quamdiu quis in servitūte est, manui et potestāti supposĭtus est, manumissus autem liberātur potestāte (Digesta).

3. Sequĭtur de jure personārum alia divisio: nam quaedam persōnae sui juris sunt, quaedam aliēno juri sunt subjectae. Rursus eārum personārum, quae aliēno juri subjectae sunt, aliae in potestāte, aliae in manu sunt (Gajus).

4. Videāmus nunc de iis, quae aliēno juri subjectae sunt: nam si cognoverĭmus, quae illae persōnae sint, simul intellegēmus, quae sui juris sint. Ac prius dispiciāmus de iis, qui in aliēna potestāte sunt.

In potestāte ităque sunt servi dominōrum, quae (= et ea) potestas juris gentium est2: nam apud omnes gentes animadvertĕre possŭmus domĭnis in servos vitae necisque potestātem esse3, et quodcumque per servum adquirĭtur, id domĭno adquīri (Gajus).

5. Sed hoc tempŏre4 neque civĭbus Romānis nec ullis aliis hominĭbus, qui sub imperio popŭli Romāni sunt, licet supra modum et sine causa in servos saevīre5: male enim nostro jure uti non debēmus (Gajus).

6. Item in potestāte nostra sunt libĕri nostri. Quod (= et id) jus proprium civium Romanōrum est: fere enim nulli alii sunt homĭnes, qui talem in filios suos habent potestātem, qualem nos habēmus (Gajus).

 

___________________

1 rursus — (здесь) с другой стороны, в свою очередь.

2 iuris gentium (gen. possesivus) est — относится к области права всех народов.

3 dominis (dat. possesivus) in servos.... potestatem esse — (что) господам принадлежит власть над жизнью и смертью рабов.

4 hoc tempore (abl. temporis) — в это (наше) время.

5 saevire in aliquem — проявлять жестокость по отношению к кому-либо.


М. Туллий Цицерон

Марк Туллий Цицерон (M. Tullius Cicero), знаменитый римский оратор, философ и политический деятель, родился в 106 г. до н. э. около города Арпина,недалеко от Рима, и в 43 г. был убит по приказанию Антония. Известностью пользуются его речи против Катилины, замышлявшего государственный переворот. Здесь дается отрывок из первой речи против Катилины (63 г. до н.э.).

Поможем в ✍️ написании учебной работы
Поможем с курсовой, контрольной, дипломной, рефератом, отчетом по практике, научно-исследовательской и любой другой работой



Читайте также:
Как вы ведете себя при стрессе?: Вы можете самостоятельно управлять стрессом! Каждый из нас имеет право и возможность уменьшить его воздействие на нас...
Как построить свою речь (словесное оформление): При подготовке публичного выступления перед оратором возникает вопрос, как лучше словесно оформить свою...



©2015-2020 megaobuchalka.ru Все материалы представленные на сайте исключительно с целью ознакомления читателями и не преследуют коммерческих целей или нарушение авторских прав. (1361)

Почему 1285321 студент выбрали МегаОбучалку...

Система поиска информации

Мобильная версия сайта

Удобная навигация

Нет шокирующей рекламы



(0.008 сек.)
Поможем в написании
> Курсовые, контрольные, дипломные и другие работы со скидкой до 25%
3 569 лучших специалисов, готовы оказать помощь 24/7