Мегаобучалка Главная | О нас | Обратная связь


Ius civile et ius gentium



2015-12-15 2159 Обсуждений (0)
Ius civile et ius gentium 0.00 из 5.00 0 оценок




Omnes popŭli, qui legĭbus et morĭbus reguntur, partim suo proprio, partim commūni omnium homĭnum jure utuntur.
Nam jus, quod (quisque) popŭlus ipse sibi constituit, id ipsīus civitātis proprium est vocaturque jus civīle, quasi jus proprium civitātis.
Quod autem naturālis ratio inter omnes homĭnes constituit, id apud omnes popŭlos custodītur vocaturque jus gentium, quasi eo jure omnes gentes utuntur.
Popŭlus itaque Romānus partim suo proprio, partim commūni omnium homĭnum jure utĭtur. (Gaius)

De fontibus iuris Romani

lus popŭli Romāni constat ex legĭbus, plebiscītis, senātus consultis, constitutionĭbus princĭpum, edictis eōrum, qui ius edicendi habent, responsis prudentium. Lex est quod popŭlus iubet atque constituit. Plebiscītum est, quod plebs iubet atque constituit. Plebs autem a popŭlo eo distat, quod popŭli appellatiōne universi cives significantur; plebis autem appellatiōne cetĕri cives sine patriciis significantur. Sed postea lex Hortensia lata est, quā plebiscīta universum popŭlum tenēbant; ităque eo modo legĭbus exaequāta sunt. Senātus consultum est, quod senātus iubet atque constituit; idque legis vicem obtĭnet. Constitutio princĭpis est, quod imperātor decrēto vel edicto vel epistŭlā costituit. Edicta sunt рraecepta eōrum, qui ius edicendi habent; ius autem edicendi habent magistrātus popŭli Romāni. Responsa prudentium sunt sententiae et opiniōnes eōrum, quibus permissum est iura condĕre. (Gaius)

Res mancipi et nec mancipi

Omnes res aut mancipi sunt aut nec mancipi. Mancipi res sunt omnia praedia in Italico solo, tam rustica – quails est fundus, quam urbana – quails est domus, item iura praediorum rusticorum (servitutes), item servi et quadrupedes, velut boves, muli, equi, asmi. Ceteri res neс mancipi sunt. Magna autem differentia est rerum mancipi et nee mancipi. Nam res nec mancipi traditione pleno iure alterius fiunt, si corporales sunt et recipiunt traditionem. Itaque si vestem vel aurum vel argentum trado sive ex vendationis causa sive ex donationis sive alia ex causa, statim res tua fit ea res. (Ulpianus, Gaius)

Res corporales et incorporales

Quaedam praeterea res corporales sunt, quaedam incorporales. Corporaleshae sunt, quae tangi possunt, veluti fundus, homo, vestis, aurum, argentum et denique aliae res innumerabiles. Incorporales res sunt, quae tangi non possunt, qualia sunt ea, quae in iure consistunt, sicut hereditas, usus-fructus, obligationes quoquo modo contractae. Nec ad rem pertmet, quod in hereditate res corporales continentur: nam et fructus, qui ex fundo percipiuntur, corporales sunt, et id, quod ex aliqua obligatione nobis debitor plerumque corporale est, veluti fundus, homo, pecunia. (Gaius)

De magistratibus Romanorum

Senatus et magistratus rem publicam Romanam administrabant. Constat summos magistratus fuisse consules, praetores, aediles, quaestores. Quaestores consulibus in bello aderant, aut in urbe aerarium administrabant. Aedilibus, cura viarum et aedificiorum publicorum mandata erat. Diebus festis in circo populo ludos parabant, nam Romani ludis valde delectabantur. Nota sunt verba: «Panem et circenses!»

Praetores iudicabant: praetor urbanus de controversiis civium, praetor peregrinus de controversiis civium et peregrinorum. Inter omnes magistratus consulum potestas summa fuit. In bello consules duces exercituum erant, in pace civitatem administrabant. Saepe apud populum aut in senatu orationes de legibus habebant. Lictores ante consules portabant fasces.

 

De servitutibus

Servitutes aut personarum sunt, ut usus et usus-fructus, aut rerum, ut servitutes rusticorum praediorum et urbanorum. Servitutes rusticorum praediorum sunt hae: iter, actus, via, aquaeductus. Iter est ius eundi, ambulandi hommis, non etiam iumentum agendi. Actus est ius agendi vel iumentum vel vehiculum. Itaque qui iter habet, actum non habet, qui actum habet, et iter habet etiam sine iumento. Via est ius eundi, agendi et ambulandi: nam et iter et actum in se via continet. Aquaeductus est ius aquam ducendi per fundum alienum. (Marcianus, Ulpianus)

De adoptione

Filios familias non solum natura, verum adoptiones faciunt. Quod adoptionis nomen est quidem generale, in duas autem species dividitur, quarum altera adoptio similiter dicitur, altera adrogatio. Adoptantur filii familias, adrogantur qui sui iuris sunt. Generalis enim adoptio duobus modis fit, aut principis auctoritate aut magistratus imperio. Principis auctoritate adoptamus eos, qui sui iuris sunt: quae species adoptationis dicitur adrogatio. Imperio magistratus adoptamus eos, qui in potestate parentis sunt. Neque absens neque dissentiens adrogari potest. Et qui uxores non habent filios adoptare possunt. Per adoptationem dignitas non minuitur, sed augetur. (Modestianus, Gaius, Ulpianus, Paulus)

De actionibus

Nihil aliud est actio quam ius, quod sibi debetur, iudicio persequendi. Actionum genera sunt duo: in rem, quae dicitur vindicatio, et in personam, quae condictio appellatur. In personam actio est qua agimus cum aliquo, qui nobis vel ex contractu, vel ex delicto obligatus est. In rem actio est cum aut corporalem rem intendimus aut ius aliquod, velut ius utendi-fruendi, agendi, aquam ducendi. In rem actio adversus eum est, qui rem possidet. In personam actio adversus eum locum habet, qui obligatus est nobis. (Celsus, Gaius, Ulpianus)

De iure personarum

Sequitur de iure personarum alia divisio: nam quaedam personae sui iuris sunt, quaedam alieno iuri sunt subiectae. Rursus earum personarum, quae alieno iuri sunt subiectae, aliae in potestate, aliae in manu sunt. In potestate itaque sunt servi dommorum, item in potestate nostra sunt liberi nostri. Nam qui ex me et uxore mea nascitur, in mea potestate est. Item qui ex filio meo et uxore eius nascitur, id est nepos meus et neptis, aeque in mea sunt potestate, et pronepos et proneptis et deinceps ceteri. (Gaius, Ulpianus)

De poenis

Capitalium poenarum fere isti gradus sunt. Summum supplicium est ad furcam damnatio, item vivi crematio, item capitis amputatio, deinde proxima morti poena metalli coercitio, post deinde in insulam deportatio. Ceterae poenae ad existimationem, non ad capitis periculum pertinent, veluti relegatio ad tempus, vel in perpetuum, vel in insulam, vel cum in opus quis publicum datur, vel cum fustium ictu subicitur. Non omnes fustibus caedi solent, sed hi dumtaxat, qui liberi sunt et quidem tenuiores homines: honestiores vero fustibus non subiciuntur.
(Callistratus, Paulus)

 

 



2015-12-15 2159 Обсуждений (0)
Ius civile et ius gentium 0.00 из 5.00 0 оценок









Обсуждение в статье: Ius civile et ius gentium

Обсуждений еще не было, будьте первым... ↓↓↓

Отправить сообщение

Популярное:
Личность ребенка как объект и субъект в образовательной технологии: В настоящее время в России идет становление новой системы образования, ориентированного на вхождение...
Почему двоичная система счисления так распространена?: Каждая цифра должна быть как-то представлена на физическом носителе...
Как построить свою речь (словесное оформление): При подготовке публичного выступления перед оратором возникает вопрос, как лучше словесно оформить свою...



©2015-2024 megaobuchalka.ru Все материалы представленные на сайте исключительно с целью ознакомления читателями и не преследуют коммерческих целей или нарушение авторских прав. (2159)

Почему 1285321 студент выбрали МегаОбучалку...

Система поиска информации

Мобильная версия сайта

Удобная навигация

Нет шокирующей рекламы



(0.007 сек.)