Мегаобучалка Главная | О нас | Обратная связь


Tit. XXIII. De emptione et venditione



2015-11-07 880 Обсуждений (0)
Tit. XXIII. De emptione et venditione 0.00 из 5.00 0 оценок




Emptio et venditio contrahĭtur, simulatque de pretio convenĕrit, quamvis nondum pretium numerātum sit ac ne arra quidem data fuĕrit. Nam quod arrae nomĭne datur, argumentum est emptiōnis et venditiōnis contractae. Sed haec quidem de emptionĭbus et venditionĭbus, quae sine scriptūra consistunt, obtinēre oportet: nam nihil a nobis in hujusmŏdi venditionĭbus innovātum est. In his autem, quae scriptūra conficiuntur, non alĭter perfectam esse emptiōnem et venditiōnem constituĭmus, nisi ei instrumenta emptiōnis fuĕrint consripta vel manu propria contrahentium, vel ab alio quidem scripta, a contrahente autem subscripta et,si per tabelliōnem fiunt, nisi et completiōnes accepĕrint et fuĕrint partĭbus absolūta. Donec enim alĭquid ex his deest, et poenitentiae locus est et potest emptor vel vendĭtor sine poena recedĕre ab emptiōne. Ita tamen impūne recedĕre eis concedĭmus, nisi jam arrārum nomĭne alĭquid fuĕrit datum: hoc etĕnim subsecūto, sive in scriptis sive sine scriptis venditio celebrāta est, is, qui recūsat adimplēre contractum, si quidem emptor est, perdit, quod dedit, si vero vendĭtor, duplum reslituĕre compellĭtur, licet nihil super arris expressum est. Pretium autem constitui oportet: nam nulla emptio sine pretio esse potest. Sed et certum pretium esse debet. Alioquin si ita inter alĭquos convenĕrit, ut, quanti Titius rem aestimavĕrit, tanli sit empta: inter vetĕres satis abundĭque hoc dubitabātur, sive constat venditio sive non. Sed nostra decisio ita hoc constituit, ut, quotiens sic composĭta sit venditio quanti ille aestimavĕrit, sub hac condiciōne staret contractus, ut, si quidem ipse, qui nominātus est, pretium definiĕrit, omnimŏdo secundum ejus aestimatiōnem et pretium persolvātur et res tradātur, ut venditio ad effectum perducātur, emptōre quidem ex empto actiōne, venditōre autem ex vendĭto agente. Sin autem ille, qui nominātus est, vel noluĕrit vel non potuĕrit pretium definīre, tunc pro nihĭlo esse venditiōnem, quasi nullo pretio statūto. Quod jus cum in venditionĭbus nobis placuit, nоn est absurdum et in locationĭbus et conductionĭbus trahĕre. Item pretium in numerāta pecunia consistĕre debet. Nam in cetĕris rebus an pretium esse possit, velŭti homo aut fundus aut toga alterīus rei pretium esse possit, valde quaerebātur... Cum autem emptio et venditio contracta sit (quod effĭci dixĭmus, simulatque de pretio convenĕrit, cum sine scriptūra res agĭtur), pericŭlum rei vendĭtae statim ad emptōrem pertĭnet, tametsi adhuc ea res emptōri tradĭta non sit. Ităque si homo mortuus sit vel alĭqua parte corpŏris laesus fiĕrit, aut aedes totae aut alĭqua ex parte incendio consumptae fuĕrint, aut fundus vi flumĭnis totus vel alĭqua ex parte ablātus sit, sive etiam inundatiōne aquaeautarborĭbus turbĭne dejectis longe minor aut deterior esse coepĕrit: emptōris damnum est, cui necesse est, licet rem non fuĕrit nactus, pretium solvĕre. Quiquid enim sine dolo et culpa venditōris accĭdit, in eo vendĭtor secūrus est. Sed et si post emptiōnem fundo alĭquid per alluviōnem accessit, ad emptōris commŏdum pertĭnet: nam et commŏdum ejus esse debet, cujus pericŭlum est. Quodsi fugĕrit homo, qui veniit, aut subreptus fuĕrit, ita ut neque dolus neque culpa venditōris interveniat, animadvertendum erit, an custodiam ejus usque ad traditiōnem vendĭtor suscepĕrit. Sane enim, si suscepĕrit, ad ipsīus pericŭlum is casus pertĭnet: si non suscepĕrit, secūrus erit. Idem et in cetĕris animalĭbus ceterisque rebus intellegĭmus. Utĭque tamen vindicatiōnem rei et condictiōnem exhibēre debēbit emptōri, quia sane, qui rеm nondum emptōri tradĭdit, adhuc ipse domĭnus est. Idem est etiam de furti et de damni injuriae actiōne. Emptio tam sub condiciōne quam pure contrăhi potest. Sub condiciōne velŭti si stichus intra certum diem tibi placuĕrit, erit tibi emptus aureis tot. Loca sacra vel religiōsa, item publĭca, velŭti forum, basilĭcam, frustra quis sciens emit, quas tamen si pro privātis vel profānis, deceptus a venditōre, emĕrit, habēbit actiōnem ex empto, quod non habēre ei liceat, ut consequātur, quod sua interest, deceptum eum non esse. Idem juris est, si homĭnem libĕrum pro servo emĕrit.

Digesta

L. L, 17
De diversis regulis juris antiqui

2. Ulpiānus. Femĭnae ab omnĭbus officiis civilĭbus vel publĭcis remōtae sunt et ideo nec judĭces esse possunt nec magistrātum gerĕre nec postulāre nec pro alio intervenīre nес рrосuratōres existĕre. Item impūbes omnĭbus officiis civilĭbus debet abstinēre.

9. Idem. Semper in obscūris quod minĭmum est sequĭmur.

10.Paulus. Secundum natūram est commŏda cujusque rei eum sequi, quem sequentur incommŏda.

14. Pomponius. In omnĭbus obligationĭbus, in quibus dies non ponĭtur, praesenti die debētur.

25. Idem. Plus cautiōnis in re est quam in persōna.

29. Paulus. Quod initio vitiōsum est, non potest tractu tempŏris convalescĕre.

32. Ulpiānus. Quod attĭnet ad jus civīle, servi pro nullis habentur: non tamen et jure naturāli, quia, quod ad jus naturāle attĭnet, omnes homĭnes aequāles sunt.

35. Idem. Nihil tam naturāle est quam eo genĕre quidque dissolvĕre, quo colligātum est. Ideo verbōrum obligatio verbis tollĭtur: nudi consensus obligatio contrario consensu dissolvĭtur.

53. Paulus. Cujus per errōrem dati repetitio est, ejus consulto dati donatio est.

54. Ulpiānus. Nemo plus juris ad alium transferre potest, quam ipse habēret.

55. Gajus. Nullus vidētur dolo facĕre, qui suo jure utĭtur.

56. Idem. Semper in dubiis benigniōra praeferenda sunt.

57. Idem. Bona fides non patĭtur, ut bis idem exigātur.

59. Ulpiānus. Herēdem ejusdem potestātis jurisque esse, cujus fuit defunctus, constat.

62. Juliānus. Heredĭtas nihil aliud est, quam successio in universum jus quod defunctus habuĕrit.

82. Papiniānus. Donāri vidētur, quod nullo jure cogente concedĭtur. .

113. Gajus. In toto et pars continētur.

114 Paulus. In obscūris inspĭci solēre, quod verisimilius est aut quod plerumque fiĕri solet.

128 Idem. In pari causa possessor potior habēri debet.

131 Idem. Qui dolo desiĕrit possidēre, pro possidente damnātur, quia pro possessiōne dolus est.

132Gajus. Imperitia culpae adnumerātur.

142 P a u 1 u s. Qui tacet, non utĭque fatētur: sed tamen verum est eum non negāre.

144 Idem. Non omne, quod licet, honestum est.

151 Idem. Nemo damnum facit, nisi qui id fecit, quod facĕre jus non habet.

180Idem. Quod jussu alterīus solvĭtur, pro eo est, quasi ipsi solūtum esset.

185 Celsus. Impossibilium nulla obligatio est.

193 Idem. Omnia fere jura herēdum perinde habentur, ac si continuo sub tempus mortis herēdes exstitissent.

196. Modestīnus. Privilegia quaedam causae sunt, quaedam persōnae. Et ideo quaedam ad herēdem transmittuntur, quae causae sunt: quae persōnae sunt, ad herēdem non transeunt.

202 Javolēnus. Omnis definitio in jure civīli periculōsa est: parum est enim, ut non subverti posset.

203 Pomponius. Quod quis ex culpa sua damnum sentit, non intellegĭtur damnum sentīre.

204 l d e m. Minus est actiōnem habēre quam rem.

206 Idem. Jure natūrae aequum est nemĭnem cum alterīus detrimento et injuria fiĕri locupletiōrem.

207 Ulpiānus. Res judicāta pro veritāte accipĭtur.

209 I d e m. Servitūtem mortalitāti fere comparāmus.

Комментарии

INSTITUTIONES

De justitia et jure (L. I, tit 1).

Justitia — справедливость, деятельность человека, сообразованная с предписаниями права. 2. His generalĭter cognĭtis — после этих общих сведений. Desertorem studiorum efficiemus — мы заставим его бежать от учения.



2015-11-07 880 Обсуждений (0)
Tit. XXIII. De emptione et venditione 0.00 из 5.00 0 оценок









Обсуждение в статье: Tit. XXIII. De emptione et venditione

Обсуждений еще не было, будьте первым... ↓↓↓

Отправить сообщение

Популярное:
Почему люди поддаются рекламе?: Только не надо искать ответы в качестве или количестве рекламы...
Организация как механизм и форма жизни коллектива: Организация не сможет достичь поставленных целей без соответствующей внутренней...
Почему двоичная система счисления так распространена?: Каждая цифра должна быть как-то представлена на физическом носителе...



©2015-2024 megaobuchalka.ru Все материалы представленные на сайте исключительно с целью ознакомления читателями и не преследуют коммерческих целей или нарушение авторских прав. (880)

Почему 1285321 студент выбрали МегаОбучалку...

Система поиска информации

Мобильная версия сайта

Удобная навигация

Нет шокирующей рекламы



(0.005 сек.)